Vydavateľ Pavel Mervart
Počet strán 476
Rok vydania 2014
Jazyk Čeština, latinčina
Väzba Tvrdá väzba / Hardback
EAN 9788074650833
Adresa titulu https://www.artforum.sk/katalog/2815/basnicke-spisy-opera-poetica
Dlouholetý zájem věnoval též vztahům mezi antickou a českou kulturou, stejně úspěšně překládal rovněž z češtiny do latiny. Právě svými latinskými překlady českých básníků uveřejňovanými většinou v zahraničí nepřehlédnutelně napomáhal praktickému uskutečňování mezinárodních snah oživit latinu jako novodobý literární jazyk. In hoc libro Ottacari Březinae (1868–1929), Bohemorum poetae, qui carminibus suis symbolismum propagabat, opera omnia poetica in linguam Latinam conversa lectori proponuntur. Opera Latine reddidit Iohannes Šprincl (1917–1989), philologus litterarum Graecarum et Latinarum peritus, qui etiam bibliothecarii munere functus est. Non solum, ut ingenia iuvenum recte formarentur, operam dabat atque multa abscondita accurate perquirebat de iisque disserebat, sed etiam multos annos scripta veterum Graecorum Romanorumque summo cum studio Bohemice transferebat. Memoriae proditum est Iohannem Šprincl in lingua carminum, quae poetae lyrici Graeci ad choros apta componebant, mirifice versatum esse, arti vel Graece vel Latine bene dicendi et scribendi magnopere studuisse, opera Plauti, Aristophanis, Pindari Bohemice vertenda perinde ac verborum thesauros condendos curavisse, opuscula doctissima in terris tam Bohemicis, quam externis divulgavisse. Humanitas Graeco-Latina ad morem institutiones Bohemicas quantum valeret aliquamdiu quaerebat nec minus proficiebat, cum Bohemice scripta in sermonem Latinum vertebat. Non est itaque praetereundum, quod poetarum Bohemorum carminibus Latine redditis, quae praesertim extra fines vulgo patefiebant, auxilium tulit iis, qui toto orbe terrarum proelio iusto acerrime dimicabant, ut linguam Latinam in suum, de quo deiecta olim erat, ita restituerent locum honoris atque gratiae, ut ad res litterarum conficiendas nunc et in posteritatem adhiberetur.

Ďalšie z kategórie cudzojazyčná beletria